[Coran (latin). 1543]
Machumetis Sarracenorum principis vita ac doctrina omnis, quae & Ismahelitarum lex, & Alcoranum dicitur, ex Arabica lingua ante C C C C annos in Latinam translata , nuncque demum ad gloriam Domini Jesu, & ad christianae fidei confirmationem, doctorum ac piorum aliquot virorum, nostraeque adeò religionis orthodoxae antistitum studio & authoritate, velut è tenebris in lucem protacta atque edita. Quo volumine perlecto, pius & studiosus lector fatebitur, librum nullum potuisse vel opportunè vel tempestivè magis edi hoc rerum christianarum & turcicarum statu. Adjectae quoque sunt annotationes, confutationes, Sarracenorum ac rerum turcicarum à D C C C C annis ad nostra usque tempora memorabilium historiae, ex probatissimis autoribus tum arabibus, tum latinis & graecis, quorum catalogum versa in singulis tomis pagina prima reperies. Item, Philippi Melanchtonis, viri doctis. praemonitio ad lectorem, cum primis pia & erudita. Theodori Bibliandri, sacrarum literarum in Ecclesia Tigurina professoris, viri doctissimi, pro Alcorani editione apologia, multa eruditione & pietate referta, lectuque dignissima : quippe in qua multis ac validiss. argumentis & vitilitigatorum calumniis respondetur, & quam non solùm utilis, sed & necessaria hoc praesertim saeculo sit Alcorani editio, demonstratur. Cum Caesare Majestatis gratia & privilegio ad septennium